.“
CIC. LIB. I.Silent leges inter arma, nec se expectari iubent,cum ei qui expectare uelit, antè iniusta poena luendasit, quam iusta repetenda. Pro Milone.Iudex, & quae sint eius partes.IVDEX est is, quem non minus bene de nobis existimare, quam secundum nos iudicare uelimus. ProRosc. Comm.Semper iniquus est iudex, qui aut inuidet, aut fauet:debetque in iudicio imbecillis esse inuidia. Pro Plan.Abducuntur nonunquam iudices ab institutis suismagnitudine pecuniae. 6. Act. in Verr.Ingentes diuitiae iudiciorum religionem uerita-temque solent perfringere. 2. Act. in Verr.Plura iudicant homines, aut amore, aut cupidita-te, aut iracundia, aut dolore, aut laetitia, aut spe, auttimore, aut errore, aut aliqua permotione mentis,quàm ueritate, aut praescripto, aut iuris norma ali-qua, aut iudicij formula, aut legibus. 3. de Orat.Est sapientis iudicis, meminisse se hominem: cogita-re sibi tantum esse permißum, quantum commissumsit & creditum. et non solùm sibi soli potestatem essedatam, uerumetiam fidem habitam esse, meminisse:posse quem oderit, absoluere; quem non oderit, con-demnare: & semper non quae uelit ipse, sed quid lex& religio cogat, cogitare. animaduertere, quallegereus citetur, de quo reo cognoſcat, quae res in quae-stione uersetur. Cum haec sunt uidenda, tum illud esthomi-D