Druckschrift 
Sententiarum Insigniorum Thesaurus : ex M. T. Cicerone eloquentiae principe collectus, in locos communes digestus, & libris quatuor comprehensus, Petri Lagnerii Compendiensis opera
Entstehung
Einzelbild herunterladen
 

SENTENTIARVMalienum sit. nihil est quod aequabile inter omnes, at-que unum omnibus esse poßit. Pro Cecinna.lus ciuile eiusmodi esse debet, quod neque inflectigratia, neque perfringi potentia, neque adulterari pecunia poßit. Quod si non modo oppressum, sed etiam desertum, aut negligentius adseruatum erit, nihil estquisquam se habere certum, aut à patre accepturum,aut relicturum liberis arbitretur. Pro Cecin.Qui ius ciuile contemnendum putat, is uincula reuellit non modo iudiciorum, sed etiam utilitatis ui-taeque communis. Qui autem interpretes iuris uituperat, si imperitos iuris esse dicit, de hominibus, non deiure ciuili detrahit. Si imperitis non putat esse ob-temperandum, non homines laedit, sed leges & iuralabefactat. Pro Cecinna.Veri iuris, germanaeque iustitiae solidam & expres-sam imaginem nullam tenemus, umbra & imaginibusutimur. 3. Offic.Tu de iuris ciuilis commendatione leges plenissime apud Ci-ceronem in oratione pro A. Cecinna.Arma legibus contraria.NIHIL est aequitati tam contrarium atque infe-stum, quàm conuocati armatique homines: nihil iuritam inimicum, quàm uis. Pro Cecin.Nihil est exitiosius ciuitatibus, nihil tam contrarium iuri & legibus, nihil minus ciuile et humanum,quàm constituta & composita rep. quidquam agi perSilentuim. 3. de Leg.