2..
CIC. LIB. I.Ius amitti non potest sine magno incommodo ciuâtatis. Pro Cecin.Omnia sunt incerta, cum à iure discessum est. AdPap. Paetum. lib. Famil. 9.Maior haereditas uenit unicuique nostrum a iure etlegibus, quam ab ijs, à quibus illa bona relicta sunt.Nam ut perueniat ad nos fundus, testamento alicuiusfieri potest: ut retineamus quod nostrum factum estsine iure ciuili non potest. Pro Cecin.Hoc spectant leges, hoc uolunt, incolumem esse ciuium coniunctionem: quam qui dirimunt, eos morte,exilio, uinculis, damno coercent. 3. Offic.Legis est persuadere, non omnia ui ac minis coge-re. 2.de Leg.Si esset ista cognitio iuris magna ac difficilis, ta-men utilitatis magnitudo deberet homines ad susci-piendum discendi laborem impellere. 1. de Orat.Domus iurisconsulti est totius oraculum ciuita-tis. omnia iudicia aut distrahendarum controuersia-rum, aut puniendorum maleficiorum caussa repertasunt. 1. de Orat.Ius ciuileIVRIS ciuilis summo semper in honore fuit cognitio atque interpretatio. 2. Offic.Nihil est in ciuitate tam diligenter retinendum,quàm ius ciuile. Etenim hoc sublato, nihil est quareexploratum cuiquam poßit esse, quid suum, aut quidalienunsD 2