Druckschrift 
Sententiarum Insigniorum Thesaurus : ex M. T. Cicerone eloquentiae principe collectus, in locos communes digestus, & libris quatuor comprehensus, Petri Lagnerii Compendiensis opera
Entstehung
Einzelbild herunterladen
 

SENTENTIARVM44contendit: ut enim cursus cursu, sic in uiris fortibusuirtus uirtute superatur. Philip. 14.Regium est ita uiuere. Pro Syl. Vide Appetitus. 51.Vt cupiditatib. principum. 3. de Leg. in Simil. 15.Quales in rep. principes. Lent. Fam. I. in Apop. 9.Non tantum mali est peccare principes (quanquamest magnum per seipsum malum) quantum illud, quodpermulti etiam imitatores principum existunt. Namlicet uidere, quaecunque mutatio morum in principi-bus extiterit, eandem in populo secutam. Nobiliumenim uita, uictuque mutato, mores ciuitatis mutari so-lent. Nec solum uitia concipiunt ipsi principes, sed eainfundunt in ciuitatem: neque obsunt, quòd solum ipsi corrumpuntur, sed etiam quod corrumpunt: plusque exemplo, quam peccato nocent. Pauci enim, atque admodumpauci, honore & gloria amplificati, uel corrumperemores ciuitatis, uel corrigere possunt. 3. de Leg.Studiose plerique facta principum imitantur. 1. Offic.Turpe est, eum, ex quo pudoris pudicitiaeque petuntur exempla, eundem in aliquo libidinis crimine comprehendi. Pro Deiot.Imperator.30.IMPERATORES appellandi sunt, quorum uirtute & consilij felicitate, maximis periculis seruitutis atque interitus liberati sumus. 14. Philip.In summo Imperatore quattuor hae uirtutes in-esse debent: Scientia rei militaris, Virtus, Auctori