Druckschrift 
Sententiarum Insigniorum Thesaurus : ex M. T. Cicerone eloquentiae principe collectus, in locos communes digestus, & libris quatuor comprehensus, Petri Lagnerii Compendiensis opera
Entstehung
Einzelbild herunterladen
 

.

CIC. LIB. I.endum ue sit: sed stare oportet etiam in eo, quod sitiudicatum. 1. de Finib.Melius curantur ea, quae consilio geruntur, quamquae sine consilio administrantur. I. de Inuent.Domus, ea quae ratione regitur, omnibus instru-ctior est rebus & apparatior, quam ea, quae temere& nullo consilio administratur. I. de Inuent.Exercitus is, cui praepositus est sapiens & calli-dus imperator, omnibus partibus commodius regi-tur, quàm is qui stultitia & temeritate alicuius administratur. 1. de Inuent.Siniſtrum quorundam conſilium.28HOC plerunque facimus, ut consilia euentis pon-deremus. & cui bene quid processerit, multum illumpraeuidiße: cui secus, nihil sensisse dicamus. Pro C.Rabir. Postum.Nedum hominum humilium, sed etiam amplißimorum uirorum consilia ex euentu, non ex uoluntate àplerisque probari solent. lib. 9. ad Attic. epist. 10.Princeps.MAGNVM est, personam in rep. tueri princi-pis, qui non animis solum debet, sed oculis seruire ci-uium. Philip. 8.Nimis multa audire coguntur, neque aliter facerepossunt, quibus tota commissa est Respub. Pro Mil.Si quis de contentione principatus laborat, quae nulla esse debet, stultissime facit, si uitijs cum uirtuteconten-