.
CIC. LIB. I.las, Felicitas. Pro lege Manilia.Hae sunt uirtutes imperatoriae: labor in negotijs,fortitudo in periculis, industria in agendo, celeritasin conficiendo, consilium in prouidendo. Pro lege Ma.Non solum bellandi uirtus in summo atque perfe-cto Imperatore quaerenda est, sed multae sunt artes eximiae, huius administrae, comitesque uirtutis. Primumquanta innocentia, quanta deinde omnibus in rebustemperantia, fide, felicitate, ingenio, & humanitateImperatores esse debent? Pro lege Manil.Refraenet primum libidines, iracundiam teneat,spernat uoluptates, coerceat auaritiam, ceteras animilabes repellat: tum incipiat alijs imperare, cum dedecori & turpitudini parere desierit. Parad. 5.Non potest exercitum is cotinere Imperator, quiseipsum non continet. frugi hominem dici non mul-tum laudis habet in Rege: fortem, iustum, seuerum,grauem, magnanimum, largum, beneficum, libera-lem & mansuetum, hae sunt regiae laudes. Pro legeManil. Pro Rege Deiot.Magistratus.MAGISTRATVS, lex est loquens. 3. de Leg.Magistratibus opus est, sine quorum prudentia acdiligentia ciuitas esse non potest, quorum descriptione omnis reip. moderatio continetur, neque ijs solumpraescribendus est imperandi, sed etiam ciuibus ob-temperandi modus. Nam & qui bene imperat, paruerit ali-