SENTENTIARVMstrae conticescunt. Omnia denique, quae sunt in imperioin statu ciuitatis, ab ijs defendi & firmari putanturqui militari uirtute antecellunt. Pro Mur.Multo plus adfert dignitatis res militaris, quàmiuris ciuilis gloria. uigilas tu de nocte, ut tuis consul-toribus respondeas. ille ut eò, quo intendit, mature cumexercitu perueniat. te gallorum, illum buccinarumcantus exuscitat. tu actionem instituis, ille aciem instruit. Tu caues ne tui consultores, ille ne urbes autcastra capiantur. ille tenet & scit ut hostium copiae,tu ut aquae pluuiae arceantur. ille exercitatus est inpropagandis finibus, tu in regendis. Pro Mur.Duae sunt artes, Supra in caput de Eloquentia.Pro Muræna.Consilium & prudentia armis & rebusbellicis praeferantur.26MINVENDA est horum opinio, qui arbitrantur,res bellicas maiores esse, quam urbanas. quamuis enimThemistocles iure laudetur, & sit eius nomen quamSolonis illustrius, citeturque Salamis clarißimae testisuictoriae, quae anteponatur consilio Solonis, ei quo pri-mum constituit Areopagitas: non minus praeclarumhoc, quàm illud iudicandum est: illud enim semel pro-fuit, hoc semper proderit ciuitati. 1. Offic.Non minorem utilitatem adferunt qui togati pu-blicè praesunt, quam qui bellum gerunt. itaque eorumconsilio saepe aut suscepta, aut confecta bella sunt.Quare
Druckschrift
Sententiarum Insigniorum Thesaurus : ex M. T. Cicerone eloquentiae principe collectus, in locos communes digestus, & libris quatuor comprehensus, Petri Lagnerii Compendiensis opera
Entstehung
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten