Print 
Sententiarum Insigniorum Thesaurus : ex M. T. Cicerone eloquentiae principe collectus, in locos communes digestus, & libris quatuor comprehensus, Petri Lagnerii Compendiensis opera
Place and Date of Creation
Turn right 90°Turn left 90°
  
  
  
  
  
 
 

1.

CIC. LIB. I.41Quare expetenda magis est decernendi ratio, quamdecertandi fortitudo. temere enim in acie uersari, etmanu cum hoste confligere, immane quiddam est, &bel uarum ſimile. 1. Offic.Considerati hominis est, iure decertare, armis noncontendere, Pro Caecin:Cedant arma togae, cocedat laurea linguae. 1. Offi.Honestum efficitur animi, non corporis uiribus.(offi.1. Offic.Parua sunt foris arma, nisi est consilium domi. 1.Non uiribus aut uelocitatibus, aut celeritate cor-porum res magnae geruntur, sed consilio & auctoritate & sententia. Cato Maior.Maximae respublicae per adolescentulos labefa-ctatae, a senibus sustentatae & restitutae sunt. Cumenim ad gubernacula reipublicae temerarij atque au-daces homines accedunt, maxima ac miserrima nau-fragia fiunt. Cato Maior.Dux ille Graeciae nunquam optat, ut Aiacis simi-les decem habeat, sed ut Nestoris: quod si acciderit,non dubitat quin Troia breui sit peritura. Cat. Maior.Temeritas cum sapientia non commiscetur. Pro Mur.Haec plenius disputantur I. Offici. capite, sed cum plerisquequæ nos conſulto omiſimus.Consilium rem praecurrat.IN rebus magnis, memoriaque dignis, consilia primum, deinde acta, postea euentus spectantur. 2. de Ora.Bene