Druckschrift 
Sententiarum Insigniorum Thesaurus : ex M. T. Cicerone eloquentiae principe collectus, in locos communes digestus, & libris quatuor comprehensus, Petri Lagnerii Compendiensis opera
Entstehung
Einzelbild herunterladen
 

CIC. LIB. I.mat quod alios delectet, aut seipsum laudibus illu-stret. L. Lucceius ad Ciceron. Famil. lib. 7.Docti non solum uiui ac praesentes, studiosos di-scendi erudiunt atque docent, sed hoc idem etiam posimortem monumentis litterarum assequuntur. 1. Offi-Ingeniosus laboriosissimèdocet.QVO quisque est solertior & ingeniosior, hoc docet iracundius & laboriosius: quod enim ipse celeriter arripuit, id cum tardè percipi uidet, discrucia-tur. Pro Rosc. Comm.Doctus inuisus nisi probus.QVO quis uersutior & callidior, hoc inuisior etsuspectior, dectrata opinione probitatis. 2. Offic.Si quis omißis honestißimis studijs rationis & ojficij, consumit omnem operam in exercitatione dicendi: is inutilis sibi, perniciosus ciuis patriae alitur. quiuerò ita se armat eloquentia, ut non oppugnare commoda patriae, uerum pro ijs pugnare poßit, is mihiuir, & suis & publicis rationibus utilißimus, atqueamicißimus ciuis fore uidetur. 1. de Inuent.scientia, ut ait Plato. 1. Offic. in Apoph. 12.Ars militaris.REI militaris uirtus praestat ceteris uirtutibus.omnia nostra studia, & haec forensis laus & indu-stria latent in tutela ac praesidio bellicae uirtutis: etsimulatque increbuit suspicio tumultus, artes iliconostraC 4