Druckschrift 
Sententiarum Insigniorum Thesaurus : ex M. T. Cicerone eloquentiae principe collectus, in locos communes digestus, & libris quatuor comprehensus, Petri Lagnerii Compendiensis opera
Entstehung
Einzelbild herunterladen
 

SENTENTIARVMNullum bonum Philosophia optabilius, nullum praestantius neque datum est mortalium generi, deorumconsensu, neque dabitur. De Vniuer.O uitae Philosophia dux, ô uirtutis indagatrix, expultrixque uitiorum: quid non modò nos, sed omninouita hominum sine te esse potuisset? Tu urbes peperisti, tu dissipatos homines in societatem uitae conuocasti. Tu eos inter se primo domicilijs, deinde coniugijs,tum litterarum & uocum communione iunxisti. Tuinuentrix legum, tu magistra morum & disciplinaefuisti. Tu uitae tranquillitatem largita nobis es, &terrorem mortis sustulisti. 5. Tusc.Nihil est dulcius otio litterario, his dico litteris,quibus infinitatem rerum atque naturae, & in hoc ipsomundo caelum, terras, maria cognoscimus. 5. Tusc.Thales Milesius, ut obiurgatores suos conuince-ret, ostenderetque Philosophum, si ei commodum esset,pecuniam facere posse, omnem oleam, antequam flo-rere coepisset, in agro Milesio coemisse dicitur. Animaduerterat fortasse quadam scientia, olearum ubertatem fore. 1.de Diuinat.Qui ceteris rebus pro nihilo habitis, rerum naturam studiosè intuentur, & sapientiae studiosi & Phi-losophi habentur. 5. Tusc.Philosophi uirtutis magistri. 2. Tusc.Magistri uirtutis, philosophi. 5. Tusc.Non ex singulis uocibus Philosophi spectandi sunt,