###175
CIC. LIB. I.Philosophia medetur animis, solicitudines detra-hit, cupiditatibus liberat, pellit timores. 2. Tusc.Est animi medicina, Philosophia: cuius auxilium,non ut in corporis morbis, petendum est foris: omni-busque opibus uiribusque, ut nosmet ipsi nobis mederipossimus, elaborandum est. 3. Tusc.Philosophia mater est omnium benefactorum, be-neque dictorum. De Claris Orat.Vitiorum peccatorumque nostrorum omnis a Phi-losophia petenda est medicina. 5. Tusc.Sine Philosophia fieri non potest, ut sanus sit ani-mus. 3. Tusc.Vt medici, toto corpore curando. 3. Tus. In Sim. I.Radicem omnium malorum stirpitus Philosophiase extracturam pollicetur: demus ergo huic nos exco.lendos, patiamurque nos sanari ab ea, si boni & beatiuolumus esse, omnia adiumenta & auxilia petamusbene beateque uiuendi .4. Tusc.Philosophia uirtutes continet, & officij & benenuiuendi disciplinam quam qui profitetur, grauißimammihi personam sustinere uidetur. In Pisonem.Est Philosophia paucis contenta iudicibus, multitudinemque consultò fugiens, eique ipsa & suspecta &inuisa. 2. Tusc.Nunquam satis digne poterit laudari Philosophia,cui qui pareat, omne tempus aetatis poßit sine mole-stia degere. Cato Maior.NullumC