SENTENTIARVMPHILOSOPHANDI ratio eſt triplex: una deuita & moribus: altera de natura et reb. occultis: tertia de dißerendo, & quid uerum, & quid falsum, quidrectum in oratione, quid prauum, quid consentiens,quid repugnet iudicando. 1. Acad.Philosophia in tres partes est distributa: in natu-rae obscuritatem, in disserendi subtilitatem, in uitamatque mores. 1. de Orat.Cum tota Philosophia frugifera et fructuosa, neculla pars eius inculta ac deserta sit: tum nullus in eaferacior locus est, nec uberior, quàm de officijs, à quibus constanter, honesteque uiuendi praecepta ducun-tur.3.Offic.Philosophia mater omnium bonarum artium, ni-hil est aliud, nisi (ut Plato ait) bonum & inuentumDeorum. haec nos primum ad Deorum cultum, tum admodestiam magnitudinemque animi erudiuit, eademqueab animo tanquam ab oculis caliginem dispulit, ut omniasupra, infra, prima, ultima, media uideremus. I. Tusc.Est laudatarum artium omnium procreatrix quae-dam, & quasi parens ea, quam Philosophiam Graeciuocant.1.de Orat.Philosophia nihil est aliud, si recte interpretariuolumus, quàm studium sapientiae. 2. Offic.Cultura animi Philosophia est, quae extrahit ui-tia radicitus, & praeparat animos ad satus accipien-dos. 2. Tuscul.Philoe
Druckschrift
Sententiarum Insigniorum Thesaurus : ex M. T. Cicerone eloquentiae principe collectus, in locos communes digestus, & libris quatuor comprehensus, Petri Lagnerii Compendiensis opera
Entstehung
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten