41
eIC. LIB. I.Est proprium stultitiae, aliorum uitia cernere, ob-liuisci suorum. 3. Tusc.Stultorum plena sunt omnia. Cicer. Papir. Peto.Famil. 9.Quarto paradoxo & quinto plura legere potes.Prudentia.PRVDENTIA, est rerum expetendarum scientia. 1. Officior.Nihil est homini prudentia dulcius, aut sagaci acbona mente melius. I. Tusc.Non potest esse iucunda uita, à qua absit pruden-tia. 5. Tuscul.Omnibus artibus uolumus attributam esse eam, quaecommunis appellatur prudentia, quam omnes, qui cuique artificio praesunt, debent habere. 5. de Finib.In prudentia duo uitia uitanda sunt: unum, ne in-cognita pro cognitis habeamus, hisque temerè aßentiamur. Quod uitium effugere qui uolet (omnes autemuelle debent) adhibebit ad considerandas res, & tempus & diligentiam. Alterum est uitium, quod quidam nimis magnum studium, multamque operam in res obscuras atque difficiles conferunt, easdemque non necessarias. 1. Off.Vt quisque maxime perspicit quid in quaque re uerißimum sit: quique acutißimè & celerrimé potest etuidere & explicare rationem, is prudentißimus &sapientißimus rité haberi solet. I. Offic.Laus Philosophiae & vtilitas.Philo-