Druckschrift 
Sententiarum Insigniorum Thesaurus : ex M. T. Cicerone eloquentiae principe collectus, in locos communes digestus, & libris quatuor comprehensus, Petri Lagnerii Compendiensis opera
Entstehung
Einzelbild herunterladen
 

28SENTENTIARVMIgnobilitas, aut humanitas, aut etiam popularisoffensio, sapientem esse non prohibet. 5. Tusc.Cum sapiens & bonus uir, qualis fuit ille, suffra-gijs praeteritur, non populus à bono consule potiùs,quàm ille à bono populo repulſam fert. 5. Tuſc.Sapientis animus magnitudine consilij, tolerantiarerum humanarum, contemptione fortunae, uirtuti-bus omnibus ut mœnibus septus, uinci aut expugna-ri non potest. Paradox. 4.Sapientis animus nunquam est in uitio, nunquamturgescit, nunquam tumet, nunquam sapiens irasci-tur.3. Tusc.Est sapientis, quidquid homini accidere possit, idpraemeditari, & ferendum modicé, si aduenerit. Phi-lippi. 11.Sapienti nihil potest uideri magnum in rebus hu-manis, cui aeternitas omnis, totiusque mundi nota sit magnitudo. nam quid aut in studijs humanis, aut in tamexigua uitae breuitate magnum sapienti uideri potest?qui semper animo sic excubat, ut ei nihil improui-sum accidere possit, nihil inopinatum, nihil omninonouum: atque idem ita in omnes partes aciem inten-dit, ut semper uideat sedem sibi & locum sine molestia atque angore viuendi, ut quemcunque casum fortu-na inuexerit, hunc apte & quiete ferat. 3. Tusc.Neque laetabitur unquam, neque moerebit nimis, quisemper in seipso omnem spem reponet sui. 5. Tusc.Sapiens