Druckschrift 
Sententiarum Insigniorum Thesaurus : ex M. T. Cicerone eloquentiae principe collectus, in locos communes digestus, & libris quatuor comprehensus, Petri Lagnerii Compendiensis opera
Entstehung
Einzelbild herunterladen
 

CIC. LIB. I.29Sapientia est una, quae moestitiam pellat ex animis,quae nos exhorrescere metu non sinat: qua praeceptrice in tranquillitate uiui potest, omnium cupiditatumardore restincto. 5. de Finib.Sapienti malum uideri nullum potest, quod uacetturpitudine: aut ita paruum malum, ut id obruatursapientia, uixque appareat, qui nihil opinione affingat,assumatque ad aegritudinem. neque id putet eße rectum,sed quam maxime excruciari, luctuque confici: quoprauius nihil eße potest. 3. Tusc.Quisquis est, qui moderatione & constantia polleat, quietus animo est: sibique ipse placatus, ut neque tabescat molestijs, neque frangatur timore, nec sitienterquid expectans ardeat desiderio, nec alacritate futili gestiens deliquescat, is est sapiens. 4. Tusc.Vir temperatus, constans, sine metu, sine aegritudine,sine alacritate ulla, sine libidine, is est sapiens. 5. Tus.Omnes qui in rerum contemplatione studia pouebant,sapientes & habebantur & nominabantur. 5. Tusc.Qui omnibus uirtutibus instructi & ornati sunt,tum sapientes, tum uiri boni dicuntur. 5. Tus.Sapientißimus est, cui quod opus sit, ipsi uenit inmentem. Pro Cluent.Quidquid à sapiente proficiscitur, id continuòdebet expletum esse suis partibus. 3. de Finibus nec estſapientis dicere, Non putabam.Qui ipse sibi sapiens prodesse nequit, nequidquamsapit,