CIC. LIB. I.Haec est una omnis sapientia, non arbitrari sesescire quod nesciat: ob eamque rem Socrates ab Apolline omnium sapientißimus est dictus. 1. Acad.Sapientia nihil est optabilius, nihil praestantius,nihil homine dignius. Estq́; diuinarum rerum & humanarum scientia: cuius studium si quis uituperat,haud sane intelligo, quidnam sit, quod laudandum putet. 2. Offic.Illa est praestans et diuina sapientia, perceptas penitus et pertractatas humanas res habere: nihil admirari cum acciderit, nihil antequam euenerit, non euenire posse, arbitrari. 3. Tusc.Sapientia nihil est melius. 2.de Nat.deor.Ad remp. plurima ueniunt commoda, ſi modera-trix omnium rerum praestò est, sapientia: hinc adipsos qui eam adepti sunt, laus, honor, dignitas con-fluit. 1.de Inuent.Oculorum est in nobis sensus acerrimus, quibus sapientiam non cernimus. quàm illa ardentes amores excitaret sui, si uideretur? 2. de Finib.Laudem sapientiae statuo maximam, non aliunde pendere, nec extrinsecus aut bene, aut malè uiuendi su-spensas habere rationes. Ad. Lucce. lib. 5. Famil.Nihil est turpius, quam sapientis uitam ex insipientium sermone pendere. 2. de Finib.Qui ex errore imperitae multitudinis pendet, isin magnis uiris non est habendus. 1. Offic.Ignos
Druckschrift
Sententiarum Insigniorum Thesaurus : ex M. T. Cicerone eloquentiae principe collectus, in locos communes digestus, & libris quatuor comprehensus, Petri Lagnerii Compendiensis opera
Entstehung
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten