26SENTENTIARVMest difficilimum, docuit, ut nosmetipsos nosceremus.Cuius praecepti tanta uis, tanta sententia est, ut eanon homini cuipiam, sed delphico Deo tribueretur.Nam qui seipsum norit, primum aliquid se habere sentiet diuinum, ingeniumque in se suum, sicut simulacrumaliquod putabit, tantoque munere deorum semper di-gnum aliquid et faciet et sentiet: et cum seipse per-spexerit totumque tentarit, intelliget quemadmodumà natura subornatus, in uitam uenerit, quantaque instrumenta habeat ad obtinendam adipiscendamque sapientiam. quoniam principio rerum omnium quasi adumbratas intelligentias animo ac mente conceperit, quibus illustratus, sapientia duce, bonum uirum, & obeam ipsam caußam cernat se beatum fore. 1. de Leg.Sapientia est rerum diuinarum atque humanarumscientia, in qua continetur deorum et hominum communitas & societas inter ipsos. 1. Offic.Sapientia, ars uiuendi putanda est, quae moestiti-am pellit ex animis, quae exhorrescere metu non si-nit: qua praeceptrice, in tranquillitate uiui potest, cupiditatum ardore restincto. 1. de Finib.Sapientia est sanitas animi. 3. Tusc.Sapientia sola est, quae nos a libidinum impetu, &formidinum terrore uindicet, & ipsius fortunae modeste ferre doceat iniuriam, & omnes doceat uias,quae ad quietem, & tranquillitatem ferunt. I. de Fin.Sapientia, hominis est custos & procreatrix. 4.Hecde Finib.
Druckschrift
Sententiarum Insigniorum Thesaurus : ex M. T. Cicerone eloquentiae principe collectus, in locos communes digestus, & libris quatuor comprehensus, Petri Lagnerii Compendiensis opera
Entstehung
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten