.
CIC. LIB. I.mili laude dignentur. 3. de Oat.Non dubium est, quin multi, cum ita nati essent, utquaedam contra naturam deprauata haberent, resti-tuerentur et corrigerentur à natura, cum se ipsa reuo-casset, aut arte aut medicina: aut quorum linguae sicinhaerent, ut eloqui non possent, hae scalpello resectaeliberarentur. Multi etiam naturae uitium meditatio-ne atque exercitatione sustulerunt: ut Demosthenemscribit Phalereus, cum dicere nequiret, exercitatio-ne fecisse, ut planissime diceret. 2. de Diuin.In Demosthene tantum studium fuisse, tantusque labor dicitur, ut primum impedimenta naturae, industriaediligentiaque superaret: cumque ita balbus esset, ut eiusipsius artis, cui studeret, primam litteram non possetdicere, perfecit meditando, ut nemo planius eo locutus putaretur. Deinde cum spiritus eius esset angu-stior, tantum continenda anima in dicendo est consecutus, ut una continuatione uerborum, binae ei contentiones uocis & remissiones continerentur. Quineti-am, ut memoriae proditum est, coniectis in os calculis,summa uoce uersus multos uno spiritu pronunciareconsuescebat: neque is consistens in loco, sed inambu-lans, atque ascensu ingrediens arduo. 1. de Orat.Nihil est, quod longinquitas temporis efficere nonpoßit.1.de Diuinat.Quaerendi defatigatio turpis est, cùm id quodquaeritur, sit pulcherrimum. 2. de Finib.NonB 4