SENTENTIARVMinstructus erit magnarum artium disciplinis: teneattamen eum cursum, quem poterit. prima enim sequentem, honeſtū est in ſecundis, tertijsq; conſiſtere. Nonenim in poetis Homero soli locus est, aut Archilo-cho, aut Sophocli, aut Pindaro. Nec uerò Aristotelenin philosophia deterruit a scribendo amplitudo Platonis. Nec ipse Aristoteles admirabili quadam scientia ceterorum studia restinxit. Nec solum ab optimisstudijs excellentes uiri deterriti non sunt, sed ne opifices quidem se artibus suis remouerunt, qui aut la-lysi non potuerunt, aut Coae Veneris pulchritudinemimitari: nec simulachro Iouis Olympij, aut Doryphori statua deterriti reliqui, minus experti sunt quidefficere, aut quo progredi poßent: quorum tanta multitudo fuit, tanta in suo cuiusque genere laus, ut cumsumma miremur, inferiora tamen probemus. In ora-toribus uerò, graecis quidem, admirabile est quantuminter omnes unus excellat. Attamen, cum esset Demosthenes, multi oratores magni & clari fuerunt, eantea fuerant, nec postea defecerunt. Quare non est,cur eorum qui se studio eloquentiae dediderunt, spesinfringatur, aut languescat industria. nam neque illudipsum quod est optimum, desperandum est: & inpraestantibus rebus magna sunt ea, quae sunt optimisproxima. In Orat.Natura nulla est, quae non habeat in suo genereres complures dißimiles inter se, quae tamen consi-mit
Druckschrift
Sententiarum Insigniorum Thesaurus : ex M. T. Cicerone eloquentiae principe collectus, in locos communes digestus, & libris quatuor comprehensus, Petri Lagnerii Compendiensis opera
Entstehung
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten