SENTENTIARVMNon est consentaneum, ullam honestam rem, actionemue, ne solicitus sis, aut non suscipere, aut susce-ptam deponere. Quòd si curam fugimus, uirtus fugienda est, quae necesse est ut cum aliqua cura, res sibicontrarias aspernetur, atque oderit: ut bonitas malitiam,temperantia libidinem, ignauiam fortitudo. Laelius.Sine studio & ardore quodam amoris, in uita ni-hil quidquam fit egregium. 1. de Orat.Diligentia in omnibus rebus plurimum ualet: haecpraecipue colenda est nobis, haec semper adhibenda,haec nihil est quod non assequatur: qua una uirtuteomnes reliquae uirtutes continentur. 2. de Orat.Parum ualet doctrina, nisi industria, studio, labo-re, diligentia comprobetur. 3. ad Heren.Quae bona sunt, fieri meliora possunt doctrina, equae non optima, acui tamen aliquo modo & corrigipoßunt. 1.de Orat.In omni disciplina infirma est artis praeceptio si-ne summa assiduitate exercitationis. 3. ad Heren.Nulla ars litteris sine interprete, et sine aliqua ex-ercitatione percipi potest. Cic. Treb. Fam. epist. 7.Studia nihil prosunt perueniendi aliquo, nisi il-lud, quod eo, quò intendas, ferat deducatque, cognoris.1. de Oratore.Nihil statim absolutum.NIHIL est simul & inuentum et perfectum. DeClar. Orator.Nihil
Druckschrift
Sententiarum Insigniorum Thesaurus : ex M. T. Cicerone eloquentiae principe collectus, in locos communes digestus, & libris quatuor comprehensus, Petri Lagnerii Compendiensis opera
Entstehung
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten