1###Gipsis
CIC. LIB. I.Non est in litteris desperandum.10QVIBVS natura minora data sunt, tamen illudassequi possunt, ut his quae habeant, modice & scien-ter utantur, ut ne dedeceat. 1.de Orat.Nihil est quod quisquam magnitudinem artium, exeo quòd senes discunt, pertimescat: namque aut senesad eas accesserunt, aut usque ad senectutem in studijsdetinentur, aut sunt tardißimi. 3. de Orat.Litterae discuntur facilè, si & tantum sumas, quantum opus sit, & habeas qui docere fideliter poßit, etscias ipse etiam discere: ita ut facilis usus doctrinamconfirmet, mediocris opera tribuatur, memoria, stu-diumque permaneat. 3. de Orat.Non est interdictum aut a rerum natura, aut a le-ge aliqua, atque more, ut singulis hominibus ne ampli-us quam singulas artes noße liceat. 1. de Orat.Interest magni eius, qui discere uult, utrum unumomnia, an omnia neminem, sed aliud alium putet consequi posse. si enim putabit, omnia poße penes unumconsistere, ipse quoque ad omnium nitetur facultatem:si is desperabit, in paucis se exercebit: ipsis enim contentus erit. 3.de Orat.Multi sunt, qui desperatione debilitati, expeririid nolunt, quod se assequi posse diffidunt: sed par estomnes omnia experiri, qui res magnas, & magnope-re expetendas concipiunt. Quod si quem aut naturasua, aut illa praestantis ingenij uis deficiet, aut minusinstru-B 3