SENTENTIARVM20uioni subsidio esse poßent. Pro Sylla.Exempla omnia iacerent in tenebris, nisi littera-rum lumen accederet. Pro Arch. poeta.Nullius agricolae cultu stirps tam diuturna, quampoetae uersu seminari potest. I. de Legib.Alexander cùm in Sigaeo. Pro Archia poeta. InApophtheg. 78.Non tam praeclarum est scire Latinè, quam turpenescire. Orat. ad Brut.Nescire quid antea quàm natus sis, acciderit, idest, semper esse puerum. Orat. ad Brut.Praeclarum mihi uidetur adeptus is, qui qua re homines bestijs praestant, ea in re hominibus ipsis ante-cellat. 1.de Inuent.Plato tum denique. epist. ad Qu. fra. in Apopht. 7.Bias, cuius cùm patriam. 1. Para. in Apoph. 65.Quis in eo summe elaborandum non arbitretur,ut quo uno homines bestijs praestent, in hoc homini-bus ipsis antecellat? 1.de Orat.Artes coniunctae.OMNES artes, quae ad humanitatem pertinent,habent commune quoddam uinculum, & quasi cogna-tione quadam inter se continentur. Pro Archipoeta.Omnis ingenuarum & humanarum artium do-ctrina, uno quodam societatis uinculo continetur. 3.de Oratore.Ceterae artes sese ipsae per se tuentur singulae. 2.de Orat.Non
Druckschrift
Sententiarum Insigniorum Thesaurus : ex M. T. Cicerone eloquentiae principe collectus, in locos communes digestus, & libris quatuor comprehensus, Petri Lagnerii Compendiensis opera
Entstehung
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten