Druckschrift 
Sententiarum Insigniorum Thesaurus : ex M. T. Cicerone eloquentiae principe collectus, in locos communes digestus, & libris quatuor comprehensus, Petri Lagnerii Compendiensis opera
Entstehung
Einzelbild herunterladen
 

CIC. LIB. I.Litterarum laus & vtilitas.ARTES uirtutis sunt magistrae. 4. ad Heren.Suauitate scientiae nihil est homini iucundius. 3.de Oratore.scientia, nulla res est praestantior. 2. de Nat. deor.Si ex litteris delectatio tantùm peteretur, tamenhanc animaduersionem, humanißimam et liberalissimamiudicaremus. nam ceterae neque temporum sunt, nequeaetatum omnium, neque locorum. Haec studia adolescentiam agunt, senectutem oblectant, secundas res ornant,aduersis perfugium ac solatium praebent: delectantdomi, non impediunt foris: pernoctant nobiscum, pe-regrinantur, rusticantur. quòd si ipsi neque attingere,neque sensu nostro gustare possumus, tamen ea miraridebemus, etiam cum in alijs uideamus. Pro Arch.Studijs ac litteris res secundae ornantur, aduersaeadiuuantur. Ad Lucceium. 5. Famil.An ullum putas fieri posse ciuem egregium, quinon sit ijs eloquentiae artibus & bonis disciplinis eruditus? An ulla alia esse putas rudimenta, & incuna-bula uirtutis, quibus animi ad gloriae cupiditatemaluntur? Resp. in Sal.Vt ager quamuis fertilis. 2. Tusc. in Simil. 35.Multi cum in potestate essent hostium ac tyrannorum: multi cum in custodia, multi in exilio, doloremsuum doctrinae studijs leuarunt. 5. de Finib.Litterae posteritatis causa repertae sunt, quae obliuioniB 2