Druckschrift 
Sententiarum Insigniorum Thesaurus : ex M. T. Cicerone eloquentiae principe collectus, in locos communes digestus, & libris quatuor comprehensus, Petri Lagnerii Compendiensis opera
Entstehung
Einzelbild herunterladen
 

SENTENTIARVMcum uoluptate legimus. Quid? uolumus nomina eo-rum qui quid gesserunt, nota nobis esse, parentes, patriam, multa praeterea non necessaria. Quid? hominesinfima fortuna, nulla spe rerum gerēdarum, opificesdenique delectantur historia, maximeque eos uiderepossumus res gestas audire & legere uelle, qui à spegerendi, absunt, confecti senectute. 5. de Finib.In ipsis rebus quae discuntur & cognoscuntur, in-uitamenta insunt, quibus ad discendum, cognoscen-dumque mouemur. 5. de Finib.Nemo est orator, qui se Demosthenis similem essenolit. De opt. gen. Orat.Optimus & grauißimus quisque confitetur, se multa ignorare, & multa sibi etiam atque etiam esse di-scenda. 3. Tusc.Omnia scire cuiusmodi sint cupere, curiosum est:duci uerò maiorum rerum contemplatione, summo-rum uirorum est putandum. 5. de Finib.Tu quam sit homo litterarum cupidus, quinto de Finibus le-ges uberius.Quam certa sint sensuumiudicia.SENSVM ita clara iudicia & certa sunt, ut sioptio naturae nostrae detur, & ab ea Deus aliquis re-quirat, contenta ne sit suis integris incorruptisque sensibus, an postulet melius aliquid, non uideam quidquaerat amplius. 2. Acad.Littera-