und
CIC. LIB. I.Natura omnes ea quae bona uidentur, sequuntur,fugiuntque contraria. 4. Tusc.Vt bona natura appetimus, sic a malis natura declinamus. 4. Tus.Appetuntur ea quae secundum naturam sunt, deelinanturque contraria: & omne animal appetit quae-dam, & fugit a quibusdam. 3. de Nat. Deor.Omnes malunt sibi esse rectè.quam alteri.NEMO est tam demens, tamque parum de se cogitans, qui alienam uitam magis quàm suam diligat.Orat. in Vat.Sibi ut quisque malit quod ad uitae usum pertinet,quam alteri acquirere, concessum est, non repu-gnante natura. 3. Offic.Nostrae utilitates nobis omittendae non sunt, alijsquetradendae. 3. Offic.Qui multorum custodem se profitetur, eum sa-pientes sui primum capitis aiunt custodem esse oportere. Philip.12.Nemo ferè est, qui sui periculi iudex, non sibi seaequiorem, quam reo praebeat. Pro Deiotaro.Tibi potius, quam cuiuis sis amicus. Cicero Do-labellæ, lib. 9, epist. famil.Et nos, liberos: & ferae, partussuos diligunt.COMMVNE omnium animantium est, coniunctionis