SENTENTIARVMOmnis natura est conseruatrix sui. 5. de Finib.Omne animal simulatque est ortum, applicatur ad sediligendum, estque in se conseruando occupatum. 4. de FiOmne animal ipsum sibi commendatum est, ut se &saluum in suo genere, incolumeque esse uelit. 4. de Fin.Omne animal seipsum diligit: ac simul ut ortumest, ita agit, se ut conseruet. 4. de Finib.Omne animal simul ut ortum est, & seipsum, etomnes partes suas diligit. 2. de Fin.Omnis natura uult esse conseruatrix sui, & utsalua sit, & in genere conseruetur suo. 4. de Fin.Principio generi animantium omni est à naturatributum, ut se, uitam, corpusque tueatur, declinetqueea, quae ei nocitura uidentur, omniaque, quae sunt aduiuendum necessaria, inquirat & paret, ut pastumac latibula. 1. Offic.Est non scripta sed nata lex, quam non didicimus,decepimus, legimus: uerum ex natura ipsa arripui-mus, hausimus, expreßimus: ad quam non docti, sedfacti, non instituti, sed imbuti sumus: ut si uita no-stra in aliquas insidias, si in uim, in tela aut latro-num, aut inimicorum incidisset, omnis honesta ra-tio esset expediendae salutis. Pro Milone.Hoc et ratio doctis, et necessitas barbaris, et mosgentibus, & feris natura ipsa praescripsit, ut omnemsemper uim, quacunque ope possent, a corpore, a ca-pite, à uita sua propulsarent. Pro Milone.Natu-
Druckschrift
Sententiarum Insigniorum Thesaurus : ex M. T. Cicerone eloquentiae principe collectus, in locos communes digestus, & libris quatuor comprehensus, Petri Lagnerii Compendiensis opera
Entstehung
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten