14SENTENTIARVMctionis appetitus procreandi caussa, & cura quae-dam eorum, quae procreata sunt. 1. Offic.A natura ipsa, ut eos quos genuerimus, amemus,impellimur. 3. de Finib.Bestiae pro suo partu ita propugnant, ut uulne-ra excipiant, nullos impetus, nullos casus reformi-dent. 5. Tuscul.Ferae partus suos diligunt, & nos in liberos no-stros uti debemus indulgentia. 2. de Orat.Id natura tributum est, ut ij qui procreati essent,à procreatoribus amarentur. 4. de Finib.Nihil dulcius hominum generi à natura datumest, quàm sui cuique liberi. Post red. ad Quirit.Nihil nobis natura iucundius, nihil carius esseuoluit, nihil dignius, in quo omnis nostra diligentiaindulgentiaque consumatur. Quare dum habemus paruos liberos, et incertum est, quàm longa nostrum euiusque uita futura sit: consulere uiui, ac prospiceredebemus, ut illorum solitudo, & pueritia quàm firmissimo praesidio munita sit. 3. Act. in Ver.Is pater est amens, qui odit eum sine caussa, quemprocreauit. Pro Cluentio.Non est boni, neque liberalis parentis, quem pro-crearit & eduxerit, eum non uestire & ornare,praesertim cum se locupletem esse negare non pos-sit. 11.de Oratore.Nullum est nomē amantius indulgentiusq́;, quāmaternum. Pro Cluent.Suns
Druckschrift
Sententiarum Insigniorum Thesaurus : ex M. T. Cicerone eloquentiae principe collectus, in locos communes digestus, & libris quatuor comprehensus, Petri Lagnerii Compendiensis opera
Entstehung
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten