S. 7.
IN EVNVCH.chaicus, uterque acatalectus.Aut mox noctu te adiget horsumAdiget, rectius legitur, quam adigent: quod memini me ex Adriano Turnebo, cui multa debeo, Lutetiaein publica lectione audiuisse. Neque enim hic de som-nijs, sed de uigilia agi, ea quae sequuntur apertissimedemonstrant. Insomniam autem pro uigilia saepe di-xisse Pacuuium & Ennium, locuples testis est Serui-u. Caecilius Plotio, Consequitur comes insomnia: eaporro insaniam affert. Hoc refertur à Nonio.Ingratijs ut dormiam.Ingratijs postulat uersus, qui est iambicus octonarius acatalectus. in quo primo loco est proceleuma-ticus: id quod alij non attenderunt: quorum nonnul-li trochaicum faciunt, alij deesse aliquid putant,alij ordinem commutant. Nec me mouet quod ingra-tis sit in antiquis. nam etiam Heaut. act. 3. scen. 1. eo-dem modo est in illis, ubi tamen uersus ingratijs fla-gitat. ut apud Plautum Casina, Vobis inuitis atque amborum ingratijs. & Cistellaria, Nunc mihi bonae ne-cessum st esse ingratijs. Est autem ingratijs, grauate.praeter uoluntatem, illibenter. Cicero Verrina. 6. Reticebunt quae poterunt, libenter: dicent quae necesseerit, ingratijs.Hoc plus facies. Ph. ah nil dicis.Sunt qui tradant, hoc plus facies, graece esse πλε-ονεκτήσεις. sed cur non πολέον ποικσεις? Philemo,ut est apud Stobeum, monens lacrymas nihil pro-desse,