Druckschrift 
Publius Terentius
Einzelbild herunterladen
 

ANNOTATIONESMagna uarietas est iudiciorum in distinguendishuius scenae uersibus. In plerisque hic legitur, Fac ita,ut iussi. & sic erunt duo primi uersus trochaici octonarij, prior acatalectus, posterior catalecticus. Mure-tus & Gouednus eos iambicos octonarios acatalectosfaciunt, extrema prioris relata ad initium alterius.Ah rogitare.Versus est iambicus senarius: alij quaternarium faciunt, & utinam, cum sequenti iungunt: uerum in quaternario syllaba superest.Hoc quàm peribit.Versus est octonarius iambicus. Aliter legitur,Quàm hoc peribit, estque trochaicus octonarius caatalecticus.79.Munus nostrum ornato uerbis.Cicero de offic. 2. Neque enim uerbis auget suummunus, si quo forte fungitur: sed etiam extenuat.Quod poteris, Helenius Acron, auctore Charisio, in-terpretatur, in quantum poteris. Priscianus lib.18.scribit, quod poteris, dictum pro ut poteris, quantumpoteris: sicut Attici dicunt, ο, τι δύναος. XenophonΟέconomico, καὶ ἀυδὶς δὲ, τι τι δύνασαι, σύωφέ-λει ἐς ταῦτα διδησκων. Atq; adeo ipse in his do-cendo, quod potes iuua.Memini, tametsi nullus moneas.Georg. Fabricius monet in antiquis esse, Au memini. Ceterum ultima syllaba huius uersus initium estsequentis, ut hic sit octonarius iambicus, sequens trochaicus