ANNOTATIONESmanasse. Sed & in libro uiri clarißimi Petri Bembilocus hic totus ita scriptus, uti eum nos emendaui-mus, legitur. Haec Muretus.Quia laesit prior.Sic est in antiquis: in quibusdam legitur, prius: quodesse in Palatino, monet Georg. Fabr.Et easdem scribendo male.Legitur aliter, & eas describendo. quod mihi semper placuit. Nam Terentius aduersarij dispositio-nem reprehendit, ut in exemplo subiecto cognosci-tur. Describere autem Latini uocant interdum quodGraecis est. διατάττεθαι, id est, ordinare, collocare.Lysander apud Xenophon. in Oeconomico, πολὺδὲμᾶλλον ἄγαμαι τοῦ ἡαταμερηταντος σοι καὶ διατάξαντος ἔκαϛα τόύτων. Cicero de Senectute, Tumeum dixisse, mirari se non modo diligentiam, sed eti-am solertiam eius, à quo essent illa dimensa atque de-scripta.Atq; in Thesauro scripsit.In Thesauro, id est, in Comoedia hoc nomine inscripta: quam etiam de Menandro transtulit. nam Menander θησαυρῳ non semel à Stobaeo citatur. Georg.Fabricius ex Palatino legit, à thesauro, ut sit genusloquendi simile illi in Cluentiana, Non modo dicen-di ab reo, sed ne surgendi quidem potestas erat.Prius unde petitur.Illic qui petit, est petitor ὁ διώ ὥουρ, is unde peti-tur, ὁ διωκομοος & reus, cuius res agitur. Cicero li. 1.
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten