Druckschrift 
Publius Terentius
Einzelbild herunterladen
 

ANNOTATIONESphilae recipiendae gratia quiduis sibi faciundum pi-tabat. tandem, cum speraret, se postea facile consiliosuum ei ipsi, cuius animum offenderet, probaturamPhaedriam, ut militi gratificaretur, excludit. postri-die accersito ei, atque aegreferenti, tandem se purgatmultisque precibus ab eo impetrat, ut per biduum, pri-ores partes habere Thrasonem sineret: ubi primumeripuisset puellam, nihil sibi cum illo amplius fore.Phaedria, ut huius bidui molestiam aequiore animo ferret, rus sibi abeundum esse statuit: itaque abiens, mandat Parmenoni, ut eunuchum & Aethiopissam adThaidem, cui eos emerat, duceret. Pamphilam, cumex aedibus Thrasonis ad Thaidem deduceretur, con-spicatus in uia Phaedriae frater natu minor, Chaereaita eius amore flagrare coepit, nihil ut pensi haberet,dum ea potiretur: neque prius conquieuit, quam, eiusrei causa, ad Thaidem pro eunucho deductus est. quidplura? Thaide ad coenam cum milite profecta, uirginià Chaerea per uim uitium offertur. turbae undique mirabiles, donec, tota re patefacta, Thais a Lachete infidem & clientelam recipitur, Chaerea agnitam Pamphilam ducit uxorem, Thraso diu illusus, tandem inamoris meretricij partem, Gnathonis parasiti opera,admittitur. ANNOTATIONES.In inscriptione notatur hanc Comoediam iterumactam (nam quod in multis libris est, acta secunda, imperitiae ascribendum) M. Valerio, C. Fannio Coss. An. abV. C. DXCII. Coss. fuerunt, M. VALERIVS.M.F.