npropenIENI.
IN EVNVCH.qui non utranque ex ipsa genitam esse arbitraretur.Thais, quae grandiuscula erat, cum ad eam aetatem peruenisset, ut uiris placere posset, maternam, ut fit, ui-uendi rationem insecuta, cum hospite quodam Athenas uenit, qui eam postea moriens haeredem reliquit.interea miles Thraso nomine, ad eam adiecit animum,cumque cum ea per aliquod tempus consueuisset, inCariam profectus est. Thaidis mater per eos dies ui-tam cum morte commutauerat: fraterque ipsius Pam-philam uenalem proposuerat, sperans eam, quòd &formosa esset, & fidibus sciret, praeclare à se uendi-tum iri forte accidit, ut eo ipso tempore Thaidis amator miles esset Rhodi: qui, harum omnium rerum in-scius, Pamphilam emit; ut esset, quod amicae, Athenasreuersus, dono daret. Thais, profecto milite, aliamconditionem quaesierat, adiunxeratque sibi Phaedriam,adolescentem Atheniensem, Lachetis filium. inaudiuerat interim etiam aliquid de Pamphila; iamque cum fraetre ipsius Chremete aliquoties collocuta, eò peruenerat, ut non dubijs indicijs intelligeret, sororem illiusesse, quae secum in maternis aedibus educata foret. Summopere cupiebat igitur occasionem sibi aliquam dari, qua Pamphilam suis restitueret, eodemque facto &puellam summo afficeret beneficio, & propinquorumillius amicitia fortunas constabiliret suas. Redit mi-les: sed cum cognosset de amore Phaedriae, puellam se,nisi eo repulso, daturum negat. Thais, quid ageret,nescire: nam & Phaedriam amabat ex animo, & Pamphilæ