TERENTII.342Deuictus, partim uictus huiu' iniuria,Paulatim elapsu'st Bacchidi, atque huic transtulitAmorem, postquam par ingenium nactus est.Interea in Imbro moritur cognatus senexHorunc, ea ad hos redibat lege hereditas.Eò amantem inuitum Pamphilum extrudit paterReliquit cum matre hic uxorem: nam senexRus abdidit se: huc rarò in urbem commeat.ph. Quid adhuc habent infirmitatis nuptiae?pa. Nunc audies. primum dies complusculosBene conueniebat sane inter eas: interimMiris modis odisse coepit Sostratam,Neque lites ullae inter eas, postulatioNunquam. Ph. quid igitur? Par. si quando ad eam ac-cesseratConfabulatum, fugere e conspectu illico.Videre nolle. denique, ubi non quit pati,Simulat se a matre accersi ad rem diuinam, abit.Vbi ibi est dies complureis, accersi iubet.Dixere causam tunc nescio quam: iterum iubet:Nemo remisit. postquam accersunt saepius,Aegram esse simulant mulierem nostra illicoIt uisere ad eam: admisit nemo. hoc ubi senexResciuit, heri ea causa rure aduenit huc,Patrem continuo conuenit Philumenae.Quid egerint inter se, nondum etiam scio:Nisi sane curae est, quorsum euenturum hoc siet.Habes omnem rem: pergam quò coepi hoc iter.
ph.