HECYRA341Pa. Credo ita uideri tibi: nam nemo ad te uenitNisi cupiens tui: ille inuitus illam duxerat.Ph. Quid deinde fit? Par. diebus sane pauculisPost Pamphilus me solum seducit foras,Narratque, ut uirgo à se integra etiam tum siet:Sequante ante, eam quàm uxorem duxisset domum,Sperasse eas tolerare posse nuptias.Sed quam decrerim me non posse diutiusHabere, eam ludibrio haberi Parmeno,Quin integram itidem reddam, ut accepi à suis,Neque honestum mihi, neque utile ipsi uirginiest.Ph. Pium, ac pudicum ingenium narras Pamphili.pa. Hoc ego proferre, incommodum esse mihi arbitror.Reddi patri autem, cui tu nihil dicas uiti.Superbum est: sed illam spero, ubi hoc cognoueritNon posse se mecum esse, abituram denique.Ph. Quid interea? ibat ne ad Bacchidem? Pa. quotidieSed, ut fit, postquam hunc alienum ab sese uidet,Maligna multo, & magis pro cax facta illico est.Ph. Non aepol mirum. Par. atqui ea res multo maxu-umeDisiunxit illum ab illa, postquam & ipse se,Et illam, & hanc, quae domi erat, cognouit satis,Ad exemplum ambarum mores earum aestimans.Haec, ita uti liberali esse ingenio decet,Pudens, modesta, incommoda, atque iniuriasViri omneis ferre, & tegere contumelias.Hic animus partim uxoris misericordiaDeuictus,
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten