TERENTII284Alicunde. Ge. alic unde? nihil est dictu facilius.De. Postremo, si nullo alio pacto, uel foenore.Ge. Hui, dixti pulchre, si quidem quisquam crederetTe uiuo. De. non, non sic futurum est, non potest.Egone illam cum illo ut patiar nuptam unum diem?Nil ſuaue meritum est. hominem commonſtrarierMihi istum uolo, aut, ubi habitet, demonstrarier.G. Nempe Phormionem. D. istum patronum mulierisG. Iam faxo hic aderit. D. Antipho ubi nunc est? P. forisD. Abi Phaedria, eum require, atque adduce huc. P. eoRecta uia equidem illuc. Ge. nempe ad Pamphilam. Deat egoDeos penateis hinc salutatum domumDiuortor: inde ibo ad forum, atque aliquot mihiAmicos aduocabo, ad hanc rem qui adsient,Vt ne imparatus sim cum adueniet Phormio.THESESETHICAE I. VV.1 Vxor ducenda est iussu & consensu parentum.2 Patris auctoritas non est eleuanda.3 Legibus cedendum est, sed non decet scientem &consentientem aduersarijs causam tradere.4 Subitanea & insperata mala magis laedunt.5 Prudentis est & futuris malis praeuidere.6 Seruiles poenae seruis sunt praemeditataeACTVS SECVNDI SCENAE IPERIOCHA.Aduenit
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten