PHORMIO283Non causam dico, quin, quod meritus est, ferat.Sed si quis forte malitia fretus sua,Insidias nostrae fecit adolescentiae,Ac uicit: nostrane ea culpa est, an iudicumQui saepe propter inuidiam adimunt diuiti,Aut propter misericordiam addunt pauperi?Ge. Ni nossem causam, crederem uera hunc loqui.De. An quisquam iudex est, qui poßit noscereTua iusta, ubi tute uerbum non respondeas,Ita ut ille fecit? Ph. functus adolescentuli estOfficium liberalis: postquam ad iudicesVentum est, non potuit cogitata proloqui:Ita eum tum timidum obstupefecit pudor.Ge. Laudo hũc: sed cesso adire quam primum senemHere salue: saluom te aduenisse gaudeo. De. oh,Bone custos salue, columen uero familiae,cui commendaui filium hinc abiens meum.Ge. Iam dudum te omnes nos accusare audio.Immerito, & horum me omnium immeritißimo:Nam quid me in hac re facere uoluisti tibi?Seruom hominem causam orare leges non sinunt:Neque testimonij dictio est. De. mitto omnia: addeIstue: imprudens timuit adolescens: sino:Tu seruus: uerum si cognata est maxume,Non fuit necesse habere, sed, id quod lex iubet,Dotem daretis; quaereret alium uirum.Qua ratione inopem potius ducebat domum?Ge Non ratio, uerum argentum decrat. De. sumeretAlicunde.
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten