TERENTII252De. Mitto rem: consuetudinem ipsorum. M. mane:Scio istuc ibam multa in homine DemeaSigna insunt, ex quibu coniectura facile fit,Duo cum idem faciunt, saepe ut poßis dicere,Hoc licet impune facere huic, illi non licet:Non quòd dißimilis res sit, sed quòd, qui facit:Quae ego esse in illis uideo: ut confidam fore ita,vt uolumus uideo eos sapere, intellegere, in locoVereri, inter ſe amare: ſcire eſt liberumIngenium, atque animum: quouis illos tu dieReducas. at enim metuas, ne ab re sint tamenOmißiores paulo. o noster Demea,Ad omnia alia aetate sapimus rectius:Solum unum hoc uitium adfert senectus hominibus,Attentiores sumus ad rem omnes, quàm sat est:Quod illos sat aetas acuet. De ne nimium modoBonae tuae istae nos rationes Mitio,Et tuus iste animus aequus subuortat. Mi tace,Non fiet. mitte iam istaec: da te hodie mihi:Exporge frontem: De. scilicet, ita tempus fert,Faciundum est: ceterum rus cras cum filioCum primo lucu. M. imo de nocte censeo:Hodie modo hilarum fac te. De. & istam psaltriamVna illuc mecum hinc abstraham. Mi. pugnaueris.Eo prorsus pacto illic alligaris filium.Modo facito, ut illam serues. De. ego istuc uidero: at-Illi fauillae plena, fumi, ac pollinisCoquenaR 4
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten