ADELPHI251Communis corruptela nostrum liberum.Mi. Tandem reprime iracundiam, atque ad te redi-De. Repreßi, redij, mitto maledicta omnia:Rem ipsam putemus. dictum inter nos hoc fuit,Ex te adeo est ortum, ne tu curares meum,Neue ego tuum. responde. Mi. factum est, non negoDe. Cur nunc apud te potat? cur recipis meum?Cur emis amicam Mitio? nam qui minusMihi idem ius aequom est esse, quod mecum est tibi?Quando ego tuum non curo, ne cura meum.Mi. Non aequom dicis, non: nam uetus uerbum hoc quidem est,Communia esse amicorum inter se omnia.De. Facete: nunc demum istaec nata oratio est.Mi. Ausculta paucis, nisi molestum est, Demea.Principio, si id te mordet, sumptum filijQuem faciunt, quaeso facito haec tecum cogites.Tu illos duos olim pro re tollebas tua,Quòd satis putabas tua bona ambobus fore,Et me tum uxorem credidisti scilicetDucturum: eandem illam rationem antiquam obtineConserua, quaere, parce, fac quam plurimumIllis relinquas: gloriam tu istam obtine:Mea, quae praeter spem euenere, utantur sine.De summa nihil decedet: quod hinc accesserit,Id de lucro putato esse: omnia si haec uolesIn animo uére cogitare Demea,Et mihi, & tibi, & illis dempseris molestiam.De. Mitte
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten