Druckschrift 
Publius Terentius
Seite
207
Einzelbild herunterladen
 

TERENTII207Ego item alterum: nam ambos curare, propemodumReposcere illum est, quem dedisti. De. ab Mitio.M. mihi sic uidetur. D. quid istucetibi sic istuc placeoProfundat, perdat, pereat, nihil ad me attinet.lam si uerbum unum posthac. Mi. rursum DemeaIrascere? De. an non credis? repeton quem dedi?Aegre eſt. alienus non ſum. ſi obſto: hem deſino.Vnum uis curem: curo: & est dijs gratia,Cum ita, ut uolo, est: iste tuus ipse sentietPosterius: nolo in illum grauius dicere.Mi. Nec nihil, neque omnia haec sunt, quae dicit: tamenNon nihil moleſta hæc ſunt mihi: ſed oſtendere,Me aegre pati, illi nolui: nam ita est homo:cum placo, advorsor sedulo, & deterreo,Tamen humane uix patitur: uerum si augeam,Aut etiam adiutor sim eius iracundiae,Inſaniam profecto cum illo, et ſi AeschinusNon nullam in hac re nobis facit iniuriam.Quam hic non amauit meretricem? aut cui non deditAliquid? postremo nuper (credo iam omnium(ut Taedebat) dixit uelle uxorem ducere.sperabam iam deferuisse adolescentiam:Gaudebam. ecce autem deintegro: nisi, quidquid est,Volo scire, atque hominem conuenire, si apud forum est.THESES ETHICAE. I. VV.Vita aspera & morosa laudi non ducitur, qualisin Demea depingitur.VO 5