Druckschrift 
Publius Terentius
Seite
206
Einzelbild herunterladen
 

206ADELPHINon ſiuit egeſtas facere nos. tu nunc tibiId laudi ducis, quod tum fecisti inopia.Iniurium est: nam si esset unde id fieret,Faceremus: & tu illum tuum, si esses homo,sineres nunc facere, dum per aetatem licet,Potius quàm, ubi te expectatum eiecisset foras,Alieniori aetate post faceret tamen.De. Pro Iupiter, rediges tu homo me ad insaniam.Non est flagitium facere haec adolescentulum? M. ahAusculta, ne me obtundas de hac re saepius.Tuum filium dedisti adoptandum mihi:Is meus est factus: si quid peccat Demea,Mihi peccat: ego illi maximam partem feram.Obsonat, potat, olet unguenta de meo.Amat? dabitur à me argentum, ubi erit commodum,Vbi non erit fortasse excludetur foras.Fores effregit? restituentur. disciditVestem? resarcietur. est, dijs gratia,Et unde haec fiant, & adhuc non molesta sunt.Postremo aut desine, aut cedo quemuis arbitrum:Te plura in hac re peccare ostendam. De. hei mihi.Pater esse disce ab alijs, qui uere sciunt.Mi. Natura tu illi pater es, consilijs ego.De. Tun consulis quidquam? Mi. ah, si pergis, abiero.De. Siccinne agis? Mi. an ego toties de eadem re audianDe. Curae est mihi. M. & mihi curae est: uerum DemeaCuremus aequam uterque partem, tu alterum,