TIMORVMENOSQuo studio uitam suam te absente exegerit:Ibi de improuiso est interuentum mulieri.Nam ea res dedit tum existumandi copiamQuotidianae uitae consuetudinem,Quae, cuiusque ingenium ut sit, declarat maxume.Texentem telam studioſe ipſam offendimus,Mediocriter uestitam ueste lugubri,sius anuis causa opinor, quae erat mortua,Sine auro tum ornatam, ita uti quae ornantur sibi,Nulla re malas expolitam muliebri:Capillus passus, prolixus, circum caputReiectus neglegenter, pax. Clin. Syre mi obsecroNe me in laeticiam frustra conijcias. Sy.anusSubtegmen nebat: praeterea una ancillulaErat: ea texebat una pannis obsita,Neglecta, immunda illuuie. Cli. si haec sunt CliniaVera, ita uti credo, quis te est fortunatior?Scin hanc, quam dicit sordidatam & sordidamMagnum hoc quoque signum est dominam esse extra noxiamCum eius tam negleguntur internuncij:Nam disciplina est eisdem, munerarierAncillas primum, ad dominas qui affectant uiam.Cli. Perge obsecro te, & caue ne falsam gratiamStudeas inire. quid ait, ubi me nominas?Sy. Vbi dicimus redijsse te, & rogare utiVeniret ad te, mulier telam deseritContinuo, & lacrumis opplet os totum sibi, utFacile
132