Druckschrift 
Publius Terentius
Seite
124
Einzelbild herunterladen
 

EVNVCHVSCh. Imo ita quaeso. unum hoc scito contumeliaNon me feciße causa, sed amoris. Th. scio,Et pol propterea magis nunc ignoſco tibi.Non adeo inhumano ingenio sum Chaerea,Neque tam imperita, ut quid amor ualeat, nesciamCh. Te quoque iam Thais, ita me dij bene ament, amo.Py. Tum pol ab iſto tibi hera cauendum intellegoCh. Non ausim. Py. nihil tibi quidquam credo. Th. desinas.Ch. Ego me tuae commendo & committo fidei.Nunc ego te in hac re mihi oro ut adiutrix sies:Te mihi patronam cupio Thais, te obſecro:Emoriar, si non hanc uxorem duxero.Th. Tamen si pater. Ch. quid? ah uolet, certo scio.Ciuis modò haec sit. Th. paululum opperirierSi uis, iam frater ipse hic aderit uirginis:Nutricem accersitum ijt, quae illam aluit paruolam:In cognoscendo tute ipse aderis Chærea.Ch. Ego uero maneo. Th. uiſne interea, dum is uenit,Domi opperiamur potius, quam hic ante ostium?C. Imo percupio. P. quam tu rem actura obsecro es?Th. Nam quid ita? Py. rogitas? hunc tu in aedeis cogutasRecipere posthac? Th. cur non? Py. crede hoc maeafidei,Dabit hic aliquam pugnam denuo. Th. au. tace obsecro.Py. Parum