Druckschrift 
Publius Terentius
Seite
123
Einzelbild herunterladen
 

TERENTII123hanc noxiamMitte: si aliam unquam admisero ullam, occidito.Th. Num meam saeuitiam ueritus es? Ch. non. Thais.quid igitur?Ch. Hanc metui, ne me criminaretur tibi.Th. Quid feceras? Ch paululum quiddam. Py. eho,paululum impudens,An paululum esse hoc tibi uidetur, uirginemVitiare ciuem? Ch. conseruam esse credidi.Py. Conseruam? uix me contineo, quin inuolem inCapillum: monstrum, etiam ultro derisum aduenit.Th. Abi hinc infana. Py. quid ita uero? debeamCredo, isti quidquam furcifero, si id fecerim:Praesertim cum se seruom fateatur tuum.Th. Mißa haec faciamus. non te dignum ChaereaFecisti. nam si ego digna hac contumeliaSum maxume, at tu indignus qui faceres tamenNeque aedepol, quid nunc consili capiam, scio,De uirgine istac: ita conturbasti mihiRationes omnes, ut eam non poßim suis,Ita ut aequom fuerat, atque ut studui, tradere, utSolidum parerem hoc mihi beneficium Chaerea.Ch. At nunc dehinc spero aeternam inter nos gratiamFore Thais. ſæpe ex huiuſmodi re quapiam, &Malo ex principio magna familiaritasConflata est. quid, si hoc quispiam uoluit Deus:Th. Equidem pol in eam partem accipioque & uolo.Ch.Imo