EVNVCHVS76Sine ilum priores parteis hoſce aliquot diesApud me habere. nihil respondes? Ph. peßumaEgo quidquam cum istis factis tibi respondeam?Pa. Hei noster, laudo. tandem perdoluit. uir es.Ph. At ego nesciebam, quorsum tu ires. paruolaHinc est abrepta: eduxit mater pro sua:Soror est dicta: cupio abducere, ut reddam suis.Nempe omnia haec nunc uerba huc redeunt deniqueExcludor ego, ille recipitur: qua gratia?Nisi illum plus amas, quàm me? & istam nunc time-Quae aduecta est, ne illum talem praeripiat tibi.T. Egon' id timeo? Ph. quid te ergo sollicitat? cedo.Num solus ille dona dat? nuncubi meamBenignitatem sensisti te caluier?Nonne, ubi mihi dixti cupere te ex AethiopiaAncillulam relictis rebus omnibus,Quaesiui? eunuchum porro dixti uelle te,Quia solae utuntur his reginae: repperi:Heri minas uiginti pro ambobus dedi:Tamen contemptus abs te, haec habui in memoria.Ob haec facta abs te spernor. T. quid istuc Phaedria?Quanquam illam cupio abducere, atque hac re arbitrorId fieri posse maxume: ueruntamen,Potius quam te inimicum habeam, faciam, ut iusserisPh. Vtinam istuc uerbum ex animo, ac uere diceres,Potius, quam te inimicum habeam. si istuc crederemSincere dici, quiduis possem perpeti.P. Labascit
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten