TERENTII75Interea miles, qui me amare occeperat,In Cariam eſt profectus. te interea locicognoui. tute scis, postilla quàm intumumHabeam te, & mea cousilia ut tibi credam omnia.Ph. Ne hoc quidem tacebit Parmeno. Pa. oh, dubiumne id estT. Hoc agite amabo. mater mea illic mortua estNuper. eius frater aliquanto ad rem est auidior.Is ubi hancce forma uidet honesta uirginem,Et fidibus scire, pretium sperans, illicoProducit, uendit, forte fortuna adfuitHic meus amicus: emit eam dono mihi,Imprudens harum rerum, ignarusque omnium:Is uenit: postquam sensit me tecum quoqueRem habere, fingit causas, ne det, sedulo:Ait, si fidem habeat, se iri praepositum tibiApud me, ac non id metuat, ne, ubi eam acceperim,Sese relinquam, uelle se illam mihi dare:Verum id uereri. sed, ego quantum suspicor,Ad uirginem animum adiecit. Ph. etiam ne amplius?T.Nil: nam quaesiui. nunc ego eam, mi Phaedria,Multae sunt causae, quamobrem cupio abducere:Primum, quod soror est dicta: praetera, ut suisRestituam, ac reddam. sola sum: habeo hic neminem,Neque amicum, neque cognatum. quamobrem PhaedriaCupio aliquos parare amicos beneficio meo.Id amabo adiuta me, quo id fiat facilius.Sine
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten