Druckschrift 
Publius Terentius
Seite
36
Einzelbild herunterladen
 

36ANDRIASi in rem est utrique, ut fiant, accersi iube.Sed si ex ea re plus mali est, quàm commodiVtriq;, id oro te, in commune ut consulas,Quasi illa tua sit, Pam philique ego sim pater.S. Immo ita uolo, itaque postulo ut fiat, Chreme:Neque postulem abs te, nisi ipsa res moneat. CHquid est?S. Irae sunt inter Glycerium & gnatum. C. audio.S. Ita magnae, ut sperem posse auelli. C. fabulae.S. Profecto sic est. C. sic hercle, ut dicam tibi:AMANTIVM irae, amoris integratio est.S. Hem, id te oro, ut ante eamus, dum tempus datur,Dumque eius lubido occlusa est contumelijs,Prius quam harum scelera, et lacrumae confictae dolReducant animum aegrotum ad misericordiam.Vxorem demus. spero consuetudine, &Coniugio liberali deuictum Chreme,Dehinc facile ex illis sese emersurum malis.C. Tibi ita uidetur: at ego non posse arbitrorNeque illum hanc perpetuo habere, neque me perpetiS. Qui scis ergo istuc, nisi periclum feceris?C. At istuc periclum in filia fieri, graue est.S. Nempe incommoditas denique huc omnis redit,Si eueni at, quod di prohibeant, disceßio.At si corrigitur, quot commoditates, uide:Principio amico filium resti tueris:Tibi generum firmum, & filiae inuenies uirum.c. Qui