TERENTIIACTVS TERTII SCENAE III.PERIOCHA I. C.Exoratur à Simone Chremes ut det filiam ipsiusuxorem filio suo. Atque ita omnes rationes Daui &tota illa uersutia confunditur. Ethos parentum phi-lostorgœn: ſed Simonis uehementius.SIMO, CHREMES.Iambici octonarij & senarij acatalecti, unus qua-ternarius: ad finem octonarij catalectici.Vbeo Chremetem. C. oh, te ipsum quaerebam. S.& ego te. C. optato aduenis.Aliquot me adiere, ex te auditum qui aiebant, hodiefiliamMeam nubere tuo gnato: te uiso, tunc, an illi insani-ant.S. Ausculta paucis: & quid ego te uelim, & tu quodquaeris, scies.C. Ausculto: loquere, quid uelis.S. Per ego te deos oro, & nostram amicitiam Chre-me,Quae incepta a paruis cum aetate accreuit simul:Perque unicam gnatam tuam, & gnatum meum,Cuius tibi potestas summa seruandi datur,Vt me adiuues in hac re, atque ita, ut nuptiaFuerant futurae, fiant. C. ah ne me obsecra:Quasi hoc te orando a me impetrare oporteat.Alium esse censes nunc me, atque olim, cum dabam?si inc ij
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten