TERENTIIquidem.D. Praeter spem euenit: sentio: hoc male habet uirum.S. Potin' es mihi uerum dicere? D. nihil facilius.S. Num illi molestae quidpiam hae sunt nuptiae,Huiusce propter consuetudinem hospitae?D. Nihil hercle: aut, si adeo, bidui est, aut triduiHaec sollicitudo: nostin? deinde desinet:Etenim eam secum rem recta reputauit uia.S. Laudo. D. dum licitum est illi, dumque aetas tulit,Amauit: tum id clam: cauit, ne unquam infamiaeEa res sibi esset, ut uirum fortem decet.Nunc uxore opus est: animum ad uxorem appulit.S. Subtristis uisu est esse aliquantulum mihi.D. Nihil propter hanc rem: sed est, quod succensettibi.S. Quidnam est? D. puerile est. S. quid est? D. nihil. S.quin dic, quid est.D. Ait nimium parce facere sumptum. S. mene? D. te.Vix, inquit, drachmis obsonatus est decem:Num filio uidetur uxorem dare?Quem, inquit, uocabo ad coenam meorum aequaliumPotißimum nunc? &, quod dicendum hic siet,Tu quoque perparce nimium. non laudo. S. tace.D. Commoui. S. ego, istaec recte ut fiant, uidero.Quidnam hoc rei est? quidnam hic uolt ueterator sibi?Nam si hic mali est quidquam, hem illic est huic reicaput.THES
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten