Druckschrift 
Publius Terentius
Seite
28
Einzelbild herunterladen
 

ANDRIAD. Sum uerus? B. herus, quantum audio, uxore excidS. Iiam nunc intro, ne in mora, cum opu sit, sies.P. Eo. B. nullane in re esse homini cuiquam fidemVerum illud uerbum est, uolgo quod dici solet,Omnes sibi melius malle esse, quàm alteri.Ego illam uidi uirginem: forma bonaMemini uidere: quo aequior sum Pamphilo,Si se illam in somnis, quàm illum, amplecti maluit.Renunciabo, ut pro hoc malo mihi det malum.THESES ETHICAE. I. VV.i. In Byrrha est seduli serui officium.ij. In Simone patris in filium auctoritas.iij. In Pamphilo est filij in patrem pietas, & honestaobedientia.iiij. In Dauo est seruilis calliditatis exemplum.ACTVS SECVNDI SCENAE VIPERIOCHA I. C.Pergit detexere telam institutae simulationis Da-uus, & strenuè est callidus.DAVVS, SIMO.Eiusdem metri.Ic nunc me credit aliquam sibi fallaciamPortare, & ea me hic restiti sse gratia.S. Quid Dauus narrat? D. aeque quidquamnunc quidem.S. Nihilne? hem. D. nihil prorsus. S. atqui expectabamquidem.