ANDRIACommoueat, neque commoneat, ut seruem fidemM. Vnum hoc scio, hanc meritam esse, ut memor esses suP. Memor essem? ô Mysis Mysis, etiam nunc mihiScripta illa dicta sunt in animo ChrysidisDe Glycerio. iam ferme moriens me uocat:Acceßi: uos ſemotæ: nos ſoli: incipit:Mi Pamphile, huius formam, atque aetatem uidesNec clam te est, quàm illi utraeque res inutilesEt ad pudicitiam, & tutandam ad rem sient.Quòd ego per hanc te dextram oro, & genium tuumPer tuam fidem, perque huius solitudinemTe obtestor, ne abs te hanc segreges, neu deseras,Si te in germani fratris dilexi loco,Siue haec te solum semper fecit maximi,Seu tibi morigera fuit in rebus omnibus.Te isti uirum do, amicum, tutorem, patrem:Bona nostra haec tibi committo, & tuae mando fideiHanc mi in manum dat: mors continuo ipsam occupatAccepi: acceptam seruabo. M. ita spero quidem.P. Sed cur tu ab illa? M. obstetricem accerso. P. prope reAtque audin? uerbum unum caue de nuptijs,Ne ad morbum hoc etiam. M. teneo.THESIS ETHICA. I. VV.I Adolescentes ad matrimonium ab amore meretriceo diffici le auelluntur.ACTVS SECVNDI SCENAE I,PERIOCHA I. C.
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten